STRENA

STRENA
I.
STRENA
a Graeco ςτρῆνος quod missa, ut quis luxurietur et in delitiis vivat, dabatur apud Romanos die religiosô, ominis boni gratiâ, Fest. ubi eam a numero, quô significatur alterum tertiumque venturum similis commodi, veluti Trenam, praepositâ S. literâ, dictam ait. Meminit ritus Q. Flor. Tertullian. l. de Idolol. ubi inter praecipua Romanarum sollemnitatum festa, Strenarum diem fuisse indigitat. Usus et origo a romuli tempestate. Q. Symmachus l. 10. Ep. 28. Strenarum usus adolevit auctoritate Tatil Regis qui verbenas felicis arboris ex luco Streniae, anni novi auspices, primus accepit. Receptam eandem Kal. Ian. sollemnitatem, idem non obscure indicat, eôdem l. Ep. 20. Kalendas anni auspices, quibus mensium recursus aperitur, impertiendis Strenis dicavit Antiquitas. His enim Kalendis amici laetis precationibus faustum sibi invicem ominabantur. Plin. Ovid. simulque boni ominis causâ munera sibi mittebant, caricas, caryotides et mella, ut dulces dies anni a dulcibus auspicarentur rebus: stipem item, i. e. nummum signatum, quae omnia simul Strenas appellârunt. Nec nomen hoc aliud quid, quam bonum omen significabat, Festus l. 17. Unde Plautus Sticho, Actu 5. Sc. 2. v. ult.
Bona scaea, Strenaque obviam accessit mihi.
Eô itaque die, qui Strenas missitabant, prodigii instar habebantus verba omninosa, ut pluribus docet Lipsius ad Taciti Annal. Atque eam ob causam novus Consul, omina fausta captaturus, Annum novum incipiebat, Aur. Cassiodorus l. 2. Ep. 1. Statius Theb.
----- Insignemque aperit Germanicus annum.
Nec vero munera haec, laetitiae insignia, aliô nomine, quam Strenaerum appellatione, venire fas erat: Proin Ulpianus, quod Ε᾿πενομίδα, i. e. Distributionem largitionemque vocâsset, dictam a romanis Strenam, a Cynulco reprehenditur, apud Athenaeum l. 3. c. 10. Dona
curô ducta munuscula interpretatur, Symmachus l. 10. Ep. 28. offerri solebant Patronis a clientibus, uti discimus ex Martiali l. 8. Epigr. 33. v. 13.
Hôc linitur sputô Iani caryota Kalendis,
Quam fert cum parvo sordidus asse cliens.
Ubi Heraldus: Cum caryota simul et assem porrigebant pauperes. Nam incunte annô stips Iano offerebatur: Sic et Diis suis peculiaribus singulis Kalendis pecumolam aliquam porrigebant. Quod vero de sputo ait Poeta, interpretatur is de tenui corio, crusta vel tectorio, an forte in deaurando sputo vice gummi usi? Aliud tibi suggeret, quod supra diximus, in voce Sputum. Amici sibi invicem, passim apud Auctores. Donec, constitutâ per Oct. Augustum Monarchiâ, mos inolevit, ut Senatus totaque Civitas, velut publico Parenti, Imperatori quoque Strenas mittere coepit Sueton. in eo, c. 57. Omnes ordines in lacum Curtii quotannis ex voto pro salute eius stipem iaciebant, item Kal. Ian. Strenam in Capitoli, ctiam absenti, ex qua summa pretiosissima Deorum simulacra mercatus, vicatim dedicabat, ut Apollinem Sandaliarium et Iovem Tragoedum. Post quem mos idem sub Tiberio Principe retentus, teste Eôdem in Tiberio c. 34. Quottidiana oscula prohibuit edictô, item Strenarum commercium, ne ultra Kal. Ianuar. exerceretur. Impudentius multô scurriliusque Caligula, apud Eund. c. 42. edixit et Strenas ineunte annô se recepturum, stetitque in vestibulo aedium Kal. Ian. ad captandas stipes, quas plenis ante eum manibus et sinu omnis generis turba fundebat. Adeoque non accipiebant modo Strenas Imperatores sed et emendicabant stipes, ut etiam videre est in Augusti vita, apud saepius laudatum Auctorem c. 91. Interim non accipiebant modo, sed et dantibus sibi atque offerentibus Strenas pares aut maiores reddebant. Suetonius iterum Tiberio c. 34. Consueverat et quadruplam strenam et de manu reddere, sed offensus, interpellari se toto mense ab iis, qui potestatem sui die festô non habuissent ultra non reddidit. Idem proin, ne Strenae amplius darentur, edictô perpetuô cavit, cuius quoque meminit Dio Coccei. l. 57. quod similiter fecerunt Caius et primae Ecclesiae constitutiones cap. non observetis c. 26. quaest. 7. Non observetis dies, qui dicuntur Aegyptiaci, aut Kal. Ianuar. in quibus cantilenae quaedam et comessationes et ad invicem dona donantur, quasi in principio anni boni fati auguriô. Quô referendum et illud Tertulliani l. de Idolol. Saturnalia et Kal. Ianuariae et Brumae et Matronales frequentantur, munera commeant, Strenae commeant, lusus, convivia constrepunt. Sed haec de Strenarum abusus, non vero legitima consuetudine, intelligenda sunt, quam utique Imperatoria edicta admiserunt. Anastasius Aug. Eustathio l. 4. C. de advocat. divers. Iudicum. Laudabile vitaeque hominum necessarium advocationis officium maxime Principalibus officiis oportet remunerari, ideoque iubemus viros Clarissimos, Fisci pro tempore, Patronos Fori tuae Celsitudinis, sollemni die festivitatis Kalendarum Ianuar. ipsius tantummodo anni, quem per tale peragunt officium, inter Spectabiles sacri nostri Consistorii Comites, divinâ Serentatis nostrae manu puncti, consequi solatia. Ubi solatia glossa Accursiana Strenas reddit: quamquam alii ex Ulpiano l. 1. ff. de Commun. praed. interpretentur laboris praemia, mercedem. De Strenis, praeter consueta salaria, ab Imperatorib. missis Professoribus, diximus alibi. A' Strenis distinguenda Xenia et Apophoreta, de quibus suô locô. Praefuit autem Strenis Dea Strenia, de qua hîc infra. Addam saltem, tributi seu vectigalis
speciem, apud Dalmatas et Croatas, Venetis vel Hungariae Regibus, quibus subinde paruêre, solvi solitam, ultroneae pensitationis, velut strenarum, vice, dictam hinc fuisse Strinam seu Strinnam: uti discimus ex Io. Lucio de Regno Dalmat. l. 3. c. 10. Auctor enim est Constantinus de Admir. Imp. c. 29. Basilium Imperatorem suasisse Dalmatis, ut, quae Praetori hactenus solverant, ea Sclavis darent pacis causâ et Praetori exiguum quid dependerent, quo debitam Imperio subiectionem testarentur. Sed et in urbe Roma hodieque morem obtinere, ut strenam, et quidem satis importune, servi ab heris suis exigant, quo de sic Car. Macer, Tantus inolevit ser vilis insolentiae abusus, ut quasi de iure sibi debitum proventum praetendat, quam Mangia vocant, unde intolerabiles Mortistis. Aulicis et Litigantibus sunt prorsus tales Ministrorum importunitates, in hac voce, quam apud Siculos, et dMelitenses hodieque retineri addit.
II.
STRENA
urbs Cretica, Steph.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • štrena — štrȅna ž <G mn štrȇnā> DEFINICIJA reg. svitak vune za pletenje; štringla ETIMOLOGIJA njem. Strähne …   Hrvatski jezični portal

  • Strena — Strena, s. Kalende; vgl. den folgenden Artikel …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • štréna — e ž (ẹ) pog. preja, zvita v več enako dolgih navojev: štrena se je zavozlala; prati, sušiti štrene / zviti volno v štreno / štrena preje, volne; pren. misli so se mu zapletle v nerazvozljivo štreno // pramen: lasje ji visijo v štrenah / po vodi… …   Slovar slovenskega knjižnega jezika

  • Strena — Le mot « Étrennes » vient d un bois consacré à la déesse Strenia ou Strena. Déjà, à l époque romaine des offrandes, des cadeaux, des bois précieux qu on avait trouvé dans ce bois étaient offerts en début d année aux personnes de mérite …   Wikipédia en Français

  • strėna — sf. (1) FrnW, NdŽ, KŽ; R, MŽ, N žr. strėnos 1: Buvo užkritusi toki ugnis ten ant strėnos anam (arkliukui) Akm …   Dictionary of the Lithuanian Language

  • strenuous — stren·u·ous || strenjÊŠÉ™s adj. requiring great effort, arduous, exhausting; vigorous, energetic …   English contemporary dictionary

  • strenuousness — stren·u·ous·ness || strenjÊŠÉ™snɪs n. arduousness, quality of requiring extreme effort; quality of being vigorous and energetic …   English contemporary dictionary

  • strėnažolė — strėnãžolė sf. (1) KŽ; Mt bot. vaistinė baltašaknė (Polygonatum odoratum) …   Dictionary of the Lithuanian Language

  • étrenne — [ etrɛn ] n. f. • 1636; estreine, estraineXIIe; lat. strena « cadeau à titre d heureux présage » 1 ♦ (Vieilli au sing.) Présent à l occasion du premier jour de l année. Je vous donne cela pour étrenne. « les keepsakes qu elles avaient reçus en… …   Encyclopédie Universelle

  • X-ray crystallography — can locate every atom in a zeolite, an aluminosilicate with many important applications, such as water purification. X ray crystallography is a method of determining the arrangement of atoms within a crystal, in which a beam of X rays strikes a… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”